- DIGITUS Impudicus
- DIGITUS Impudicusapud eundem Poetam l. 6. Epigr. 70. cuius Epigraphe ad Martianum.Ostendit digitum, sed impudicum,medius intelligitur, de quo suo loco. At Digitis impudicitiam ostentare apud Lamprid. in Heliogabalo, Neque enim unquam verbis pepercit infamibus, quum et digitis impudicitiam osten aret, nec ullus in conventu esset pudor, est digitos ita formare, ut obscaenam figuram ostendant, Salmas. ad l. Sed et LL. Angliorum et Werinorum tit. 5. §. 8. ut et apud Verpum Catul. Carm. 2. v. 3,Qua primum digitum dare adpetentiId. Carm. 23. v. 23.Non unquam digitum inquinare possis.Id. Carm. 43. v. 3.Nec longis digitis, noc ore sicco,Id. Carm. 64. v. 313.Formabas digitis: tum prono in pollice torquensDigitus impudicus dicitur, qui alias Medianus, Medicus, Medius quo praecipue improbi et obsceni deridebantur, ut et manibus similiter obscenum in modum formatis. Quemadmodum viri, quorum uxores moechabantur, corniculorum ostensione, h. c. duobus digitis, corniculorum instar erectis, deridebantur, uti supra suo diximus loco. Vide Salmas. ad Lamprid. et Tertull. de Pallio c. 4. ut et infra, in voce Sanna: De Digitorum vero micatione in voce Dimicare
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.